Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
postero die Poeni quod uiae inter bina castra erat agmine compleuere.
[2]
[p. 22028]cum Romani sub ipso constitissent uallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnauere; restitit suo loco Romana acies;
[3]
lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis uoluntate fuit. ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere.
[4]
inclusus inde uidere Hannibal uia ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo diuitum sociorum Romanis commeatus subueheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni harenas stagnaque et per horridas siluas hibernaturus esset;
[5]
nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. itaque cum per Casilinum euadere non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum uallibus agmen adgrederetur,
[6]
ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit.
[7]
fallacis consilii talis apparatus fuit. faces undique ex agris collectae fascesque uirgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat.
[8]
[p. 22029] ad duo milia ferme boum effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.