previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

60. ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba quae in comitio erat clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos fratres cognatos redderent. [2] feminas quoque metus ac necessitas in foro1 turbae virorum immiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus. [3] ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam, nec prohibendos ex privato redimi; [4] si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent; [5] tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque videbatur,2 severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur:

[6] “si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem; [7] quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus, sed etiam iis3 qui Venusiam Canusiumque [p. 398] pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum4 censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar. [8] atque utinam haec quae apud vos acturus sum Canusi apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent. [9] sed5 cum, fessis pugnando hostibus tum victoria laetis, et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia6 armatorum hominum erumpere etiam per confertos7 hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt. [10] nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. [11] si ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut8 nobis adulescentibus priore Punico bello M. Calpurnius Flamma9 trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit: 'Moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones,' —si hoc P. Sempronius diceret, [12?] nec viros equidem nec Romanos vos ducerem,10 si nemo tantae virtutis [p. 400] exstitisset comes. [13] viam non ad gloriam magis11 quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces12 in patriam ad parentes ad coniuges ac liberos facit. ut servemini deest vobis animus; [14] quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla virtutis non movent, nihil unquam movebit; si tanta clades vilem13 vitam non fecit, nulla faciet. [15] liberi atque incolumes desiderate patriam; immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis. sero14 nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti. [16] pretio redituri estis eo unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium, civem vestrum, non audistis arma capere ac sequi se iubentem:15 Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem.16 [17] quamquam17 quid ego18 ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. [18] hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. [19] ex [p. 402] milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui19 erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis20 hostes obstitere: [20] quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusi fortia fidelia, patres conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni fidelesquenam fortes ne ipsi quidem dixerintcives esse possunt? [21] nisi quis credere potest adfuisse21 erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt; aut non invidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant. [22] maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. at enim ad22 erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; [23] dies noctesque aliquot obsessi vallum armis,23 se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique,cum omnia subsidia vitae deessent24 adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. [24] orto sole hostis ad vallum accessit;25 ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. [p. 404] haec vobis istorum26 per biduum militia fuit. [25] cum27 in acie28 stare ac pugnare decuerat,29 in castra30 refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. et vos31 redimamus? [26] cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et32 castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. [27] ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.”

1 in foro Gronovius: in foro ac P: foro ac koehler: in foro ac comitio M. Mueller: deleted by Voss.

2 videbatur ςMadvig) uideuatur P2: uideatur P1.

3 iis ς: ab iis P.

4 A.U.C. 538

5 sed Gronovius: et P.

6 septem millia ς: septem P.

7 per confertos Alschefski: confertos P.

8 si ut . . . si ut Madvig: sicut . . . sicut P.

9 M. Calpurnius Flamma H. J. Mueller: calpurnius flamma P.

10 equidem . . . ducerem koch: quidem . . . duceret P.

11 A.U.C. 538

12 demonstrat; reduces lipsius: demonstraret duces P.

13 uilem ς: uelem P1: inuelem P2.

14 sero ς: desero P.

15 iubentem ς: iuuentutem P.

16 iubentem ς: iuuentem P2: iuuentutem P1.

17 quamquam ussing: quam P.

18 quid ego Weissenborn: ego P.

19 A.U.C. 538

20 sescentis (sex-) ingerslev (Madvig): sexcentis milia ς: sescenta milia P.

21 adfuisse Luchs: fuisse ut P: fuisse utiles koch.

22 at enim ad ς: ad P.

23 armis Gronovius: arma P.

24 deessent ς: abdesunt P1: desunt P2.

25 hostis . . . accessit ς: ab hostibus . . . accessit P.

26 istorum Weissenborn: ipsorum P.

27 A.U.C. 538

28 in acie ς: acie P.

29 decuerat ς: decuerit P.

30 in castra Luchs: cum in castra P.

31 et vos Alschefski: quos P: uos ς.

32 manere et ς: manere P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.4
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.664
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: