previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis1 daret militibus, [2?] Maharbal praefectus equitum minime cessandum ratus, “immo, ut quid hac pugna sit actum scias, die quintoinquitvictor in Capitolio epulaberis. [p. 368] sequere; cum equite, ut prius venisse2 quam3 venturum sciant, praecedam.” [3] Hannibali nimis laeta res est visa4 maiorque quam ut eam statim capere5 animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. [4] tum Maharbal: “non omnia nimirum eidem di6 dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.” mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.

[5] postero die, ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.7 [6] iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino8 frigore excitaverant volnera, ab hoste oppressi sunt; [7] quosdam et iacentes vivos succisis9 feminibus poplitibusque invenerunt, nudantes cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes10 haurire; [8] inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi11 ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta12 humo interclusisse spiritum apparebat. [9] praecipue convertit omnes subtractus13 Numida mortuo [p. 370] superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis,14 cum ille,15 manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.

1 et fessis ς: fessis P.

2 venisse P: te uenisse ς:

3 A.U.C. 538

4 praecedam." Hannibali nimis laeta res est visa Gronovius: praecedant hannibalinimicis—l-aeturesetuisa P.

5 capere ς: capite P.

6 eidem di (dii) ς: eidemin P.

7 spectandam stragem insistunt ς: spectandainstrage | insistunt P: spectandam stragem exeunt Madvig.

8 quos stricta (-tā) matutino P2: questracta | aututino P1.

9 succisis ς: succisos P.

10 iubentes Gronovius: libentes P.

11 quos sibi ς: quod si P.

12 superiecta ς: subiecta super P.

13 subtractus P: substratus ς.

14 A.U.C. 538

15 cum ille H. J. Mueller: cum P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: