Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum,1 ut ventum ad Cannas est et in2 conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis.
[2]
Aufidus3 amnis utrisque4 castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat;
[3]
ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
[4]
Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem
pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos
copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque
Numidarum procursatione hostes.
[5]
inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana
castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo5 speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret,
[6?]
testareturque deos hominesque hic, nullam penes se
culpam esse, quod Hannibal iam velut usu6 cepisset [p. 348]
Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum7 atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus:
[7]
ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret; videret ut quibus lingua prompta8 ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.
1 sequentes Poenum P: sequentes schenkl.
2 et in Gronovius: ut in P.
3 Aufidus P2: aufidius (and in § 3 aufidium corrected from aufidum) P1 (cf. plut., Fab. 15 and Ptol. III. i. 15).
4 utrisque edd.: utriusque P.
5 Varro Paulo wesenberg: uarro P.
7 A.U.C. 538
8 lingua prompta P: lingua tam prompta C (Madvig).
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.