previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. [2] tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset crebros etiam relictos ignes. [3] clamor inde ortus ut signa proferri iuberent ducerentque ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda, et consul alter velut unus turbae militaris erat. [4] Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit.

[5] qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum [p. 340] intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat1 insidias profecto esse: [6] ignes in parte castrorum quae vergat2 in hostem3 relictos, tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectum ad praedam vidisse.

[7] quae ad deterrendos4 a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. [8] Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque5 non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit. [9] quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit. [10] di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, [11?] servi duo, Formiani unus alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos deductique ad consules nuntiant omnem exercitum [p. 342] Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis.6 [12] horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem7 solvisset.

1 A.U.C. 538

2 quae vergat ς: quae uergant P: qua vergant Frigell.

3 in hostem ς: ad hostem MC2 (Madvig): ad in hostem PC1.

4 deterrendos Gronovius: deterendos P1: detenendos P2.

5 pulli quoque fuegner: pulli quoque auspicio P.

6 A.U.C. 538

7 apud eos prava indulgentia maiestatem edd.: apud eos prauam indulgentiam maiestate P: apud eos maiestatem C. Heraeus: deinde collegae maiestatem novák.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marius Statilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obnuntiatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turmas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TABERNA´CULUM
    • Smith's Bio, Stati'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: