previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. "si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea; [2] nam et duo boni consules etiam me indicente1 omnia [p. 328] e re publica fideque2 vestra faceretis, et mali3 nec4 mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis. [3] nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica5 malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. [4] erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, [5?] et6 cum illo in acie tantum cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et7 adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.

[6] "ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere: hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit. [7] et qui8 tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur? [8] atqui si,9 quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli [p. 330] hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius10 Trasumenno locus nostris cladibus erit.

[9] "nec11 gloriandi tempus adversus unum est, et12 ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est qua ego gessi. [10] nec eventus modo hoc docetstultorum iste magister estsed eadem ratio quae fuit futura,13 donec res eaedem manebunt, immutabilis est. [11] in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis viris equis [12?] commeatibus iuvant iuvabuntqueid iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt; meliores, prudentiores constantiores nos tempus diesque facit. [13] Hannibal contra in aliena, in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo ac patria;14 neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; nihil usquam sui videt; [14] in diem rapto15 vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti,16 nec his paucis iam victus suppeditat. [15] dubitas ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? [16] quam diu pro Gereoni, castelli Apuliae [p. 332] inopis, tamquam pro Carthaginis moenibussed ne17 adversus te quidem de me18 gloriabor; [17] Servilius19 atque Atilius, proximi consules, vide quem ad modum eum ludificati sint.

haec una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi20 magis quam21 hostes facient. idem enim tui quod hostium milites volent; [18] idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes autem, si adversus22 famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana23 gloria neque tua falsa infamia moverit. [19] veritatem24 laborare nimis saepe aiunt, exstingui nunquam; vanam gloriam25 qui spreverit veram habebit. [20] sine timidum pro cauto, tardum pro considerate, imbellem pro perito belli vocent. malo te sapiens hostis metuat quam stulti cives laudent. omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. [21] nec ego ut nihil agatur suadeo,26 sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des. [22] omnia non properanti clara certaque erunt; festinatio improvida est et caeca.”

1 indicente ς (Gronovius): indigentes P.

2 fideque Perizonius: fide P: ac fide H. J. Mueller.

3 mali ς: malem P.

4 A.U.C. 538

5 claudente re publica ussing: claudet rei p??? P.

6 maneat te, et Fabri: maneat et P: maneat te Madvig.

7 scis certaturus, et ς: si certaturus est P1: certaturus est P2.

8 qui ς: quia P.

9 si Luchs: sic P: si hic ς: si, id harant.

10 A.U.C. 538

11 nec ς: ne P.

12 et ς: ut P.

13 futura J. Fischer: futura quae P: futuraque ς.

14 ac patria H. J. Mueller: ab patria P.

15 rapto ς: capto P.

16 absumpti heerwagen: absumsit P.

17 A.U.C. 538

18 quidem de me Alschefski: quideme P.

19 Servilius Luchs: p???. seruilius P: cn. seruilius ς.

20 tibi ς: sibi P.

21 magis quam ς: quam magis P.

22 si adversus madvigq: aduersus P.

23 vana ς: una P.

24 veritatem ς: ??? ueritate P.

25 vanam gloriam H. J. Mueller (gloriam vanam muretus): gloriam P.

26 agatur suadeo Madvig: agatur P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: