Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. exercitus quoque multiplicati sunt;
quantae autem copiae peditum equitumque additae
sint,1 adeo et numero et genere copiarum variant auctores ut vix quicquam satis certum adfirmare
ausus sim.
[2]
decem milia novorum militum alii
scripta in supplementum tradunt,2 alii novas quattuor legiones, ut3 octo legionibus rem gererent.
[3]
numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus4 peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, [p. 320]
socii duplicem numerum equitum darent, peditis5 6 aequarent,7 quidam8 auctores sunt.
[5]
illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.
[6]
ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones9 moverent, decemviri libros adire atque inspicere
iussi propter territos volgo homines novis prodigiis.
[7]
nam et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum
erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo
cruore signa in Sabinis, Caere10 aquas fonte calido11 manasse—id quidem etiam,
[8?]
quod saepius acciderat, magis terrebat; et in via fornicata, quae ad campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique
fuerant.
[9]
ea prodigia ex libris procurata. legati
a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis sicut
Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.