previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. per eosdem dies speculato1 Carthaginiensis qui per biennium fefellerat Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, [2] et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo [p. 310] Martio coniurassent.2 indici data libertas et aeris3 gravis viginti milia. [3] legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, [4?] qui bello victus ad eum fugisset, et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo quae in Bois atque Insubribus gererentur. [5] ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum, aut si diem proferri4 vellet, obsides accipiendos. [6] adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinqua5 quidem, effugiebat. [7] in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. [8] itaque duumviri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.

[p. 312] [9] ab eodem praetore ex senatus consulto litterae6 ad consules missae, ut si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret: se in eam diem quam iussissent comitia edicturum. [10] ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur. [11] patribus rectius visum est dictatorem a consulibus7 dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. [12] iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare res ad interregnum rediit.

1 a speculator ς: spectator P.

2 quod in campo Martio coniurassent P: in campo Martio quod coniurassent V. Voss.

3 A.U.C. 573

4 proferri Madvig: proferre P.

5 longinqua P: longinque ς: longinquae J.H. Voss.

6 A.U.C. 537

7 consulibus ruperti: consul P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
  • Cross-references to this page (42):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: