previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. Minucius vero, cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi, [2?] tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari: [3] illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri [p. 292] equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque1 horrere soliti sint: [4] tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum2 se fortunam suam, si dictator in cunctatione3 ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret. [5] itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quem ad modum imperio aequato utantur: [6] se optimum ducere aut diebus alternis, aut, si maiora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, [7?] ut par hosti non solum consilio4 sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset.

[8] Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia enim fortunam5 eam habituram quaecumque temeritas collegae habuisset: sibi communicatum cum alio,6 non ademptum imperium esse: [9] itaque se nunquam volentem parte qua posset rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset servaturum. [10] ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. [11] item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia [p. 294] diviserunt. castris quoque se separari magister7 equitum voluit.

1 A.U.C. 537

2 secuturum edd.: secuturumque P.

3 dictator in cunctatione (con-) Gronovius: dictatoris cunctationi P.

4 non solum consilio ς ( Madvig): solum non consilio P: non consilio solum Alschefski.

5 enim fortunam s: fortunam enim P.

6 alio P: illo ς ( Madvig): eo novák.

7 A.U.C. 537

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Minucius Rufus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: