previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. haec in Hispania1 secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset; [2] quae ut [p. 278] Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat,2 tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, [3?] qui bellum ratione non fortuna gereret, ita contempta erat inter cives armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto verius3 dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat. [4] accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem4 abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, [5?] altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso. [6] in permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque ut quae pars plures5 reciperet quam daret argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. [7] ducentis6 quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum saepe iactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, [8?] tardius erogaretur, inviolatum [p. 280] ab hoste agrum misso Romam Quinto filio7 vendidit8 fidemque publicam impendio privato exsolvit.

[9] Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat. [10] inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat simul castris praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentatores fieret.

1 in Hispania koch: in hispania quoque P.

2 A.U.C. 537

3 verius Gronovius: ueprius P: ut uerius ς.

4 hostilem crgvier: hostium P (Madvig).

5 plures valla: prius P: plus ς ( Madvig).

6 ducentis Madvig: CC P: ducentos edd. before Madvig.

7 Quinto filio Gronovius: qui filio p1: filio P2.

8 A.U.C. 537

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.55
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.13
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: