previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore1 cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, [2?] quae non aut perfregerant proras litori2 inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. [3] neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant.

[4] itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta. cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, [5?] Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta3 muro portisque incenderunt. inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat,4 ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. [7] nec continentis modo praelecta est ora5 sed in Ebusum insulam [p. 268] transmissum. ibi6 urbe, quae caput insulae est, biduum7 nequiquam summo labore oppugnata, [8?] ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est, [9?] ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.

[10] inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, [11?] quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt,8 multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi amplius fuere9 centum viginti.10 [12] igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum11 castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

1 litore Madvig: in litore P.

2 litori ς: litoreis P.

3 iniuncta edd.: incuncta P1: incomta P2

4 sparti erat Madvig: spartis P: sparti fuit ς.

5 praelecta est ora weisseanborn and Madvig: periectas oras P: perlecta est ora Frigell.

6 ibi ς: ubi P.

7 A.U.C. 537

8 cis Hiberum incolunt gronovies: hiberum incolunt P.

9 fuere edd.: fuerent P: fuerunt ς.

10 centum viginti ς: centu uiginti milia P.

11 saltum ς: factum P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Longuntica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sparti
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baliares
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castulonensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ebusus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Honosca
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´STULO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EDETA´NI
    • Smith's Bio, Himilco
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: