previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. ut vero, postquam1 ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa;2 [2] quieverant3 enim per paucos dies, quia cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam [p. 246] crediderant. [3] ut vero in extrema iuga Massici montis ventum4 est et5 hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio pugnae, [4?] “spectatum huc6 inquit Minucius, “ut ad7 rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non vicinus Samnis urit sed Poenus advena, [5?] ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? [6] tantum pro degeneramus a patribus nostris ut praeter quam oram illi8 Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus? [7] qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem9 lenti10 spectamus. [8] fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram quam11 deorum invocantium opem; nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviasque calles exercitum ducimus conditi nubibus silvisque. [9] si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius [p. 248] recipere a Gallis urbem voluisset quo- hic novus12 Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, [10?] quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri. [11] sed vir ac vere Romanus, quodie dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua13 nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. [12] quid? Post multos annos cum ad furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samnii perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti imposuit? [13] modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die quam hostem vidit classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit? [14] stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse; arma14 capias oportet et descendas15 in aequum et vir cum viro congrediaris. audendo atque agendo res Romana crevit, non his [p. 250] segnibus16 consiliis quae timidi cauta vocant.” [15] haec17 velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque militum dicta ferocia evolvebantur; ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio ducem18 praelaturos.

1 postquam Alschefski: quam P.

2 seditio accensa lipsius: seditio ac de seditione accensi P.

3 quieverant Gronovius; quidam fuerant P: quieti fuerant lipsi.

4 A.U.C. 537

5 est et Weissenborn: est P: et Gronovius.

6 spectatum huc ς: spectatum est hoc P.

7 ut ad Madvig: ad P.

8 oram illi ς: per oram illi suam P.

9 Hannibalem ς: et hannibalem P.

10 lenti ς: laetis P: taciti novák.

11 nostram quam ς: nos quamquam P.

12 A.U.C. 537

13 qua ς: q. P: quae ς (Luchs).

14 arma Madvig armari P.

15 descendas heerwagen: deducendas P.

16 his segnibus ς: iis sensibus P.

17 A.U.C. 537

18 ducem Gronovius: duci P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Minucius Rufus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulturnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Busta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Verrucosus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Italia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SINUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VULTURNUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (29):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: