previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. ita rebus divinis peractis tum de bello deque [p. 236] re publica1 dictator rettulit, quibus quotve2 legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent. [2] decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. [3] Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit. [4] edictoque proposito ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset, [5?] tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit3 qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. [6] qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum [p. 238] Cosanum captas esse. [7] itaque extemplo consul4 Ostiam proficisci iussus navibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. [8] Magna vis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam quibus liberi essent et5 aetas militaris in verba iuraverant. [9] ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in naves impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.

1 deque re publica ς:reque de publica PM: reque publica C.

2 A.U.C. 537

3 viatorem misit ς:uiatore misso P: substitit viatore misso fieissenborn.

4 A.U.C. 537

5 et ς:ita P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libertini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tibur
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consul
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cosanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dictator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flaminia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Verrucosus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, COSA (Ansedonia) Etruria, Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VIA´TOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VIA FLAMINIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: