Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
his anxius curis ita se
Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem,
per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania
augendo Punico imperio gessit,
[2]
ut appareret, maius
eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum et,
si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae
inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt.
mors Hamilcaris peropportuna
[3]
et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit,
flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus,
[4]
gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus
et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae
apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud
sane voluntate principum in imperio positus.
[5]
is plura
consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum
conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus
quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit.
ceterum nihilo ei pax tutior fuit:
[6]
barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncavit, conprensusque ab circumstantibus haud alio, quam
si evasisset, vultu, tormentis quoque cum laceraretur,
eo fuit habitu oris, ut superante laetitia dolores ridentis
[p. 3]
etiam speciem praebuerit.
[7]
cum hoc Hasdrubale, quia
mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo
iungendis fuerat, foedus renovaverat populus Romanus,
ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.