Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
ad haec audienda cum circumfusa paulatim
multitudine permixtum senatui esset populi concilium,
repente primores secessione facta, priusquam responsum
daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum
conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt.
cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset,
[2]
alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu
quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse
urbem,
[3]
non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal
totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo
dato, ut omnes puberes interficerentur. quod imperium
crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso
eventu est:
[4]
cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi
cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae
quam morientes fecerunt?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.