Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto mense a Carthagine Noua, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis.
[2]
quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, centum milia peditum, uiginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, uiginti milia peditum, sex equitum.
[3]
[p. 21049]L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moueret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis;
[4]
cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta;—in Italia magis adfluxisse ueri simile est et ita quidam auctores sunt;
[5]
—ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semigalli proxima gens erat in Italiam degresso.
[6]
id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi quanam Alpes transierit et uolgo credere Poenino—atque inde nomen ei iugo
[7]
Alpium inditum—transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxerint.
[8]
nec ueri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent.
[9]
[p. 21050]neque hercule <nomen> montibus his, si quem forte id mouet, ab transitu Poenorum ullo Sedunoueragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab eo quem in summo sacratum uertice Poeninum montani appellant.