previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

60. dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius1 [2?] Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus Emporias2 adpulisset classem, [3?] exposito ibi exercitu orsus a Laeetanis3 omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus, partim novis instituendis, Romanae dicionis fecit. [4] inde conciliata clementiae iustitiaeque4 fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta5 est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt.

[5] hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit. [6] nec Romano differendum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. nec magni certaminis ea dimicatio fuit. [7] sex milia [p. 180] hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum;6 nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, [8?] et Cissis,7 propinquum castris oppidum, expugnatur. ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum; [9] castra militem ditavere non eius modo exercitus qui victus erat sed et eius qui cum Hannibale in Italia militabat omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.

1 A.U.C. 536

2 Emporias Luchs: temporis P: emporiis ς.

3 Laeetanis huebner: lacetanis P.

4 clementiae iustitiaeque Weissenborn: clementiaeque P: clementiae Madvig.

5 parta ς: parata P.

6 A.U.C. 536

7 Cissis Alschefski: scissis P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.632
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, VERBS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: