previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. iam ambo consules et quidquid Romanarum virium erat Hannibali oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis declarabat. [2] tamen consul alter, equestri proelio uno et volnere suo aeger et minutus,1 trahi rem malebat: recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur.

[3] quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum favorem haud dubie gratiam victoris2 spectantes. [4] id Romani, modo ne quid moverent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberandos eos dictitans. [5] ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit. [6] egentes ope Galli, cum ad id dubios servassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad vindices futuros [p. 154] declinant legatisque ad consules missis auxilium3 Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant. [7] Cornelio nec causa nec tempus agendae rei placebat, suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora tum, ut illa4 vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam; [8] Sempronius contra continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos qui eguissent5 ope defensos censebat. [9] Is tum collega cunctante6 equitatum suum mille peditum iaculatoribus ferme admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. [10] sparsos et incompositos, ad hoc graves praeda plerosque cum inopinato7 invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere; unde multitudine effusa pulsi rursus subsidio suorum proelium restituere. [11] varia inde pugna sequentes inter cedentesque; cumque8 ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium numerus cecidisset, penes Romanos9 fama victoriae fuit.

1 aeger et minutus heerwagen: et minutus P1: eminutus

2 victoris edd.: uictor P.

3 A.U.C. 536

4 ut illa Weissenborn: utalia ς: ob iutilia P1: ob utilia P2.

5 primos qui eguissent Gronovius: primosque qui coissent P.

6 Is tum collega cunctante Luchs: tum collega cunctante ς:cum collegam cunctantem P.

7 inopinato Madvig: inopinatos P.

8 sequentes inter cedentesque; cumque Madvig: sequentes cumque P: sequentes cedentesque cum heusinger.

9 hostium numerus cecidisset, penes Romanos Rossbach: hostium Romanos P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=91
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.3
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: