previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; [2] contra eludere Poenus et arte non vi rem gerere naviumque quam virorum [p. 148] aut armorum malle certamen facere. [3] nam ut sociis1 navalibus adfatim2 instructam classes, ita inopem milite habebant; et sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. [4] quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. [5] extemplo septem naves Punicae circumventae; fugam ceterae ceperunt. mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. [6] Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. [7] secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam [8] armatamque3 obviam duxit transgressusque ex regia in praetoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, [9?] statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum; [10] frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praeliturum; grande periculum Lilybaeo maritimisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore. [11] ob haec consuli nihil cunctandum visum quin Lilybaeum [p. 150] classe peteret. et rex regiaque classis una profecti.4 navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.

1 A.U.C. 536

2 adfatim ς: adfatim minus P.

3 ornatam armatamque Hertz: armatam ornatamque Alschefski: ornatamque P.

4 A.U.C. 536

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.3
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lilybaeum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navals
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hiero
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, AGREEMENT OF ADJECTIVES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LILYBAEUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: