previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. ceterum ex quo die dux est declaratus,1 velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, [2?] nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. [3] quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius finesultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium eratinduxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum videri posset. [4] cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores civitates stipendio imposito imperium accepere. victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Novam in hiberna est deductus. [5] ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccaeos promotum bellum. [6] Hermandica et [p. 14] Arbocala, eorum2 urbes, vi captae. arbocala et3 virtute et multitudine oppidanorum diu defensa; [7] ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant [8?] Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere. [9] Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto ut locum ad transgrediendum hostes haberent invadere eos transeuntes statuit. [10] equitibus praecepit ut cum ingressos aquam viderent, adorirentur peditum agmen; in ripa elephantosquadraginta autem erantdisponit. [11] Carpetanorum4 cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies si aequo dimicaretur campo. [12] itaque et ingenio feroces et multitudine freti, et quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. [13] et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, [14?] quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore [p. 16] armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili,5 comminus eminusque rem gereret. [15] pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. [16] postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto6 pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. [17] et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.

1 declaratus C2M4: declaraturus C1: declaratis M1.

2 eorum sanctius: cartaeorum or castaeorum C: cartorum (from cartoerum) M: vaccaeorum Sigonius.

3 A.U.C. 533

4 Carpetanorum edd.: carpentanorum CM.

5 A.U.C. 533

6 a tanto M4: tanto CM1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (73 total)
  • Commentary references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oleades
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tagus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arbacala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vaceaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carpetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cartala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthago Nova;
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gelo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hamilcar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hermandica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hiberus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, HELMANTICA (Salamanca) Salamanca, Spain.
    • Harper's, Olcădes
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBUCELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARPETA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTEAIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO NOVA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IBE´RUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´LCADES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SALMA´NTICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TAGUS
    • Smith's Bio, Barbucallus, Joannes
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: