previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante adventum eius terra marique res gestae. [2] viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae, novem Liparas, octo ad insulam Volcani tenuerunt, tres in fretum avertit1 aestus. [3] ad eas conspectas Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt. [4] cognitum ex captivis praeter viginti naves cuius ipsi classis essent in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios; [5] Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam. [6] haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori cuius Sicilia provincia erat perscribit2 monetque3 Lilybaeum firmo teneret praesidio. [7] extemplo et a praetore circa civitates4 missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere, et5 ante omnia [p. 146] Lilybaeum teneri apparatu instructum6 belli, edicto proposito ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, [8?] ut7 ubi signum datum esset ne quid8 moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem missi.9 [9.] itaque, quamquam de industria morati cursum navium erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant; [10] extemplo datum signum10 ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque stationibus,11 pars in navibus erant. [11] et Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. [12] ubi inluxit, recepere classem in altum ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent. [13] nec Romani detrectavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.

1 avertit ς:aduertit P.

2 perscribit ς: praescrihit P.

3 monetque ς:(Woefflin): monetque ut ς:monetque et P.

4 et a praetore circa civitates madrig: et circa praetore a ciuitate P: et circa civitates a praetore Frigell.

5 intendere, et madiy: intenderent P.

6 teneri apparatu instructum Foster: teneri instructum apparatu Weissenborn: instructum teneri apparatu Riemann: teneri apparatum P.

7 deferrent, ut heerwagen: deferrent et P.

8 quid ς: quis P.

9 missi Weissenborn: simi P1: simili P2.

10 datum signum ς:datum P.

11 stationibus ς: in stationibus P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (45 total)
  • Commentary references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liparae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Messana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Aemilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulcanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hiero
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARMAMENTA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LILYBAEUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LI´PARA
    • Smith's Bio, Hieron Ii.
    • Smith's Bio, Le'pidus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: