previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt; [2] Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; [3] Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a Uictumulis consedit. [4] ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent: [5] agrum sese daturum esse in Italia Africa Hispania, ubi quisque velit,1 immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satis facturum; [6] qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam [p. 134] esse vellent; [7] servis quoque dominos prosecutis2 libertatem proponit binaque pro iis mancipia dominis se redditurum. [8] eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent quem ad modum ipse agnum mactasset,3 secundum precationem caput pecudis saxo elisit. [9] tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati proelium uno animo et voce una poscunt.

1 velit P: vellet wesenberg (Madvig).

2 A.U.C. 536

3 mactasset ed. frob. 1531: mactasset et P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
    • Walter Leaf, Commentary on the Iliad (1900), 3.300
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maharbal.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sponsionis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tieinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Victumuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TICINUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: