Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. P. Cornelius consul triduo fere post
quam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato
agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi
moram facturus.
[2]
ceterum ubi deserta munimenta
nec facile se tantum praegressos1 adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita
descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
[3]
ne
tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam
provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum
maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit,
[4?]
non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania
Hasdrubalem.
[5]
ipse cum admodum exiguis copiis
Genuam repetit, eo qui2 circa Padum erat exercitus Italiam defensurus.
[6]
Hannibal ab Druentia3 campestri maxime itinere
[p. 94]
ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca4 Gallorum pervenit.
[7]
tum, quamquam fama prius, qua5 incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore,
homines intonsi et inculti, animalia inanimaque6 omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt.
[8]
erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui si valles occultiores insedissent, coorti
ad pugnam repente ingentem fugam stragemque
dedissent.
[9]
Hannibal consistere signa iussit; Gallisque ad visenda loca praemissis postquam comperit
transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia
praeruptaque quam extentissima potest valle locat.
[10]
tum per eosdem Gallos haud sane multum lingua
moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta,
luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu
vim per angustias facturus.
[11]
die deinde simulando
aliud quam quod parabatur consumpto cum eodem
quo constiterant loco castra communissent,
[12?]
ubi
primum digressos7 tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero [p. 96] manentium in speciem factis impedimentisque cum8 equite relictis et maxima parte peditum,
[13?]
ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.