previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. [2] postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset minus obvium fore Romanum credens, cum quo, [3?] priusquam in Italiam ventum1 foret, non erat in animo manus conserere. [4] quartis castris ad Insulam pervenit. ibi Isara2 Rhodanusque amnes3 diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt in unum; mediis4 campis Insulae nomen inditum. [5] incolunt prope Allobroges, gens [p. 90] iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior.5 tum discors erat. [6] regni certamine ambigebant fratres. maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a minore fratre6 et coetu iuniorum, qui iure minus vi7 plus poterat, pellebatur. [7] huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem reiecta esset,8 arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat,9 imperium maiori restituit. [8] ob id meritum10 commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adiutus,11 quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant.

[9] sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Tricorios,12 haud usquam impedita via priusquam ad Druentiam13 flumen pervenit. [10] Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est; [p. 92] nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen14 navium patiens est, [11?] quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit15et ob eadem pediti quoque incerta via estad hoc saxa glareosa16 volvens nihil stabile nec tutum ingredienti praebet. [12] et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

1 italiam ventum C3: italia euentum C1: italiae uentum M1: italia uentum M2.

2 ibi Isara cluverius: ibi arar CM (corrected from ibisarar).

3 amnes edd.: amnis CM.

4 mediis ς: in mediis CM.

5 A.U.C. 536

6 a minore fratre ς: minor erat fratre CM.

7 vi ς: qui CM.

8 reiecta esset ς: delecta esset C1M2: delectasset M1: delata esset C3M3.

9 fuerat M2: futurum CM1.

10 id meritum M2: id emeritum M1: -ide meritum C1: idē meritum C3.

11 adiutus M2: aditus CM1.

12 Tricorios edd.: trigorios CM.

13 ad Druentiam M4: adruentiam CM1.

14 A.U.C. 536

15 gurgites gignit Kiderlin: gurgites CM.

16 glareosa edd.: gloriosa CM.: globosa ς: glareasve ( or glareasque) Gronovius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (45 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tricorii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Allobroges
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vocontii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Brancus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Druentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Isara
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALLO´BROGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DRUE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´NSULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOCO´NTII
    • Smith's Bio, Brancus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: