Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. iamque omnibus satis comparatis ad
traiciendum terrebant1 ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes.
[2]
quos ut averteret,
Hannonem,2 Bomilcaris3 filium, vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet,
[3?]
et ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere
agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo
hostes.
[4]
ad id dati duces Galli edocent4 inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiore,5 ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere.
[5]
ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine [p. 78]
ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris6 superpositis incubantes flumen tranavere.
[6]
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum.
[7]
postero die profecti ex loco edito7 fumo significant transisse et haud procul abesse. quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiciendum.
[8]
iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves.8 navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat.
[9]
equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.