previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. ibi iis1 nova terribilisque species visa est, quod armatiita mos gentis eratin concilium venerunt. [2] cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, [3?] tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; [4] adeo stolida impudensque postulatio visa est censere2 ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere3 in se, agrosque suos pro alienis populandos obicere. [5] sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam ob quae aut pro Romanis aut adversus Poenos sumant arma; [6] contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere4 et cetera indigna pati. [7] eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque; nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum quam Massiliam venere. [8] ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita: [p. 58] praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos5 esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem foreadeo ferocia atque indomita ingenia esseni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur. [9] ita peragratis Hispaniae Galliaeque populis6 legati Romam redeunt haud ita multo post quam consules in provincias profecti erant. civitatem omnem exspectatione7 belli erectam8 invenerunt satis constante fama iam Hiberum Poenos tramisisse.

1 Ibi iis C. Heraeus: in iis CM.

2 visa est censere ne CM: visa est ne Gronovius.

3 avertere ς: aduertere CM.

4 pendere ς: pendi CM.

5 A.U.C. 536

6 Hispaniae Galliaeque populis Luchs: hispania galliaque populisque P2: hispaniae et galliae populis P1.

7 exspectatione heerwagen: in expectatione P.

8 erectam P2: ereptam p1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massilienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MASSI´LIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: