Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. captum oppidum est cum ingenti praeda.
quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta
erant et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira
fecerat et captivi militum praeda fuerant,
[2?]
tamen et
ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae
redactam esse constat et multam pretiosam supellectilem1 vestemque missam Carthaginem.
[3]
octavo mense quam coeptum oppugnari captum
Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem
novam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto
deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in
Italiam pervenisse.
[4]
quae si ita sunt, fieri non
potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules
fuerint ad quos et principio oppugnationis legati
Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum
Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto
post ad Trebiam, pugnaverint.
[5]
aut omnia breviora
aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni quo
P. Cornelius Ti. Sempronius2 consules fuerunt non coeptum oppugnari est sed captum.
[6]
nam excessisse
pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili et C. Flamini
non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum
iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post
pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam
[p. 44]
cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in3 hiberna rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.