previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale,1 Himilconis2 filioeum praefecerat Hannibalita impigre rem agente ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. [2] Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. [3] itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est.

temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. [4] Alco3 [p. 36] insciis4 Saguntinis precibus aliquid moturum ratus,5 cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore6 ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret. [5] postulabatur autem, redderent res Turdetanis7 traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset. [6] has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. [7] tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinumet ipse ita iubebat est deductus. [8] quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco8 datus est, cuius talis oratio fuit:

1 Maharbale edd.: mahermale C2M: m hermale C1.

2 Himilconis M2: hamilconis CM1.

3 Alco edd.: alcon M: alconus C.

4 insciis ς: inconsciis CM.

5 A.U.C. 535

6 victore ς: auctore CM.

7 Turdetanis edd.: turditanis CM.

8 Alorco C.: alorci C1M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maharbal.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alcon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alorcus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aries
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARIES
    • Smith's Bio, Alorcus
    • Smith's Bio, Maharbal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: