previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt,1 ea quoque vana atque irrita legatio fuit. [2] Hanno unus adversus senatum2 causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, [3?] non cum3 adsensu audientium egit, per deos4 foederum arbitros ac testes senatum5 obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse,praedixisse se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. [4] “iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis. aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. [5] Saguntum vestri circumsedent6 exercitus, unde arcentur foedere; mox Carthaginem7 circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. [6] utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? legatos ab sociis [p. 28] et pro sociis venientes bonus imperator vester in8 castra non admisit, ius gentium9 sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur pulsi, ad vos venerunt; res ex foedere repetunt; ut10 publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt. [7] quo lenius agunt segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius saeviant. Aegates insulas Erycemque11 ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. [8] nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. sed Tarento. id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto12 non abstinemus. [9] vicerunt ergo di homines,13 et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit. [10] Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet; Carthaginis moenia quatit ariete; Sagunti ruinaefalsus utinam vates sim!—nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. [11] 'Dedemus ergo Hannibalem?' dicet aliquis. scio meam levem esse in eo [p. 30] auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et14 Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; [12] nec dedendum solum arbitror15 ad piaculum rupti foederis, sed si nemo deposceret,16 devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque eius accidere17 neque ille sollicitare quietae civitatis statum posset.18 [13] ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.”

1 sunt M2: non sunt CM1.

2 adversus senatum Alschefski: aduersum senatum C: aduersu senatum M1: aduerso senatu M2.

3 suam, non cum eichhof: suam cum CM: quam cum Madvig (reading magis for magno).

4 per deos ς: per eos CM?: per reos M1 (or M).

5 senatum C3: hannonis suadentis senatum C1: annonis suadentis senatum (these three words were later erased) M.

6 circumsedent M2: circumsedunt M1: circumsident C.

7 Carthaginem C3M2: carthagine C1M1.

8 A.U.C. 535

9 gentium M2C2 (over erasure): centium M1.

10 repetunt; ut A. Perizonius: repetuntur C: repetuntur de re repetuntur M.

11 insulas Erycemque edd.: insulam sericemque C: insulam seriemque M1: insulas eriemque M2.

12 Sagunto M2: sagunti CM.

13 homines Madvig: hominesque CM.

14 A.U.C. 535

15 nec dedendum solum arbitror Luchs: nec dedendum solum CM.

16 deposceret Luchs: deposcat ς: deposcit CM.

17 accidere Gronovius: accedere CM.

18 posset Luchs: possit CM.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.64
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eryx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, QUESTIONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERYX
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (34):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: