previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

64. extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae [pacis] certamine patrum et plebis. [2] irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius. similem annum priori [consules] habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. [3] Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere. [4] quos Seruilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta praeda rediret. [5] et in Uolscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. primum aequo campo signis conlatis pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine; [6] [p. 2090]et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. impetu facto dum se putant uincere uicere. [7] consul metuens ne nimis instando renouaret certamen, signum receptui dedit. [8] intercessere pauci dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens uis hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis in castra uenit, [9] haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros. itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, [10] Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante uallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. [11] reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset. Uolscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum hostium tenuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: