previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59. nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem habuisset. [2] ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit. productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem. [3] tum expressa uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque ignominia. [4] quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset; [5] negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro moueantur; hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obuersari ante oculos. [6] uictus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. [7] cum maxime agmen e castris explicaretur, Uolsci, ut eodem signo excitati, nouissimos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. [8] nemo ullius nisi fugae memor. ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. [9] tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum reuocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, [10] desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, [11] ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit: cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: