previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab Aequis arma sumpta; Ueientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. quorum bellorum crescente cura, Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. [2] Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Ueientes, pleni iam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. [3] qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam. [4] ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent. [5] [p. 2062]ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio datur in Ueientes. <in Ueientes> nihil dignum memoria gestum [est]; [6] et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. unus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. [7] nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; [8] nec illos, et si non adhortatio inuisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos. [9] iniussu signa referunt, maestiquecrederes uictosexsecrantes nunc imperatorem, nunc nauatam ab equite operam, redeunt in castra. [10] nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent. [11] [p. 2063]consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: