previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. utraque re satis experta tum demum consules: 'ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. postulamus ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus.' redeunt in tribunal; [2] citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. [3] quo repulso, tum uero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant de tribunali ut lictori auxilio essent. [4] [p. 2040]sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat. [5] senatus tumultuose uocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu. [6] tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. tres fuere sententiae. [7] P. Uerginius rem non uolgabat; de iis tantum qui fidem secuti P. Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum censebat. [8] T. Largius, non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari. [9] Ap. Claudius, et natura immitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire. [10] id adeo malum ex prouocatione natum; quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint prouocare liceat. [11] 'agedum' inquit, 'dictatorem, a quo prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor. [12] pulset tum mihi lictorem qui sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius maiestatem uiolarit.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: