previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. A. Uerginius inde et T. Uetusius consulatum ineunt. tum uero plebs incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. [2] eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si quod imperio consulari exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum reicerent: [3] profecto si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis, alia in Auentino fiant concilia] dispersam et dissipatam esse rem publicam. [4] unum hercule uirumid enim plus esse quam consulemqualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse. [5] correpti consules cum, quid ergo se facere uellentnihil enim segnius molliusue quam patribus placeat acturospercontarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: [6] [p. 2039]otio lasciuire plebem. dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse; [7] nunquam unum militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria ciuibusque, non pro dominis pugnent. [8] consules quid mandatum esset a senatu uidebant, sed eorum, qui intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse inuidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe certamen. [9] prius itaque quam ultima experirentur senatum iterum consulere placuit. tum uero ad sellas consulum prope conuolare minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: