previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. sed et bellum Uolscum imminebat et ciuitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. [2] fremebant se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse; inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit. [3] magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. obsita erat squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti; [4] [p. 2032]ad hoc promissa barba et capilli efferauerant speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat. [5] sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. [6] id cumulatum usuris primo se agro paterno auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut tabem peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. [7] inde ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit. [8] nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes uias cum clamore in forum curritur. [9] magno cum periculo suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt; [10] nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Seruilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem interuenissent. at in eos multitudo uersa ostentare uincula sua deformitatemque aliam. [11] haec se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt. [12] [p. 2033]pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. [13] tum uero eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. [14] iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum incerti morando an ueniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum ueniunt. frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conueniebat. [15] Appius, uehementis ingenii uir, imperio consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios: Seruilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (29 total)
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nexum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seditio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tributum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turbas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vsurae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ergastulum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FENUS
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: