previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. adiciunt miracula huic pugnae: [2] silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum. [3] ita certe inde abiere Romani ut victores, Etrusci pro victis. nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit. [4] collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum [p. 240] luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae1 fuisset.

[5] consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. [6] regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri.2 [7] haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit. gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse. [8] ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse. [9] “numquamne ergo,” inquit, “ulla adeo vobis3 spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum [p. 242] cupiditatis regni crimen subiturum timerem? [10] ego si in4 ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet? adeone est fundata leviter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? [11] non obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites; tuta erit vobis Velia. deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis; in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.” [12] delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicae Potae5 est, domus in infimo clivo aedificata.

1 A.U.C. 245

2 fieri Conway and Walters; fieri fore ω; fore D1 or D2, Weissenborn-Müller.

3 vobis gron. Lς: a vobis ω.

4 A.U.C. 245

5 Vicae Potae lipsius and Klock: vice (or -ae) pocae (or -e) ω: Vicae Pocae aedes siesebye.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (80 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silva
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silvanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarquinienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arsia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicaepotae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Iun. Brutus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fasces
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, PRONOUNS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONCIL´IUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FASCES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LICTOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAGISTRA´TUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARQUI´NII
    • Smith's Bio, Brutus
    • Smith's Bio, Vica Pota
  • Cross-references in notes to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (35):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: