Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
62. eodem anno Valerius consul cum exercitu
in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere
non posset, castra oppugnare est adortus. prohibuit
foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo
deiecta.
[2]
admirationem deinde auxit signo receptui
dato adeo tranquilla serenitas reddita ut velut1 numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. omnis ira belli ad populationem agri vertit.
alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit.
[3]
et
ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri
sunt.
[4]
incendiis deinde non villarum modo sed etiam
vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti
cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
[5]
id satis consuli visum cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.
[p. 426]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.