previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. Voleronem amplexa favore plebs proximis1 comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. [2] contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. [3] haud parva res sub titulo prima specie minime [p. 408] atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem2 potestatem per clientium suffragia creandi quos vellent tribunos auferret. [4] huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in annum extrahitur. [5] plebs Voleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius datur.

[6] principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat. [7] ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem3 Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, [8?] cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. [9] itaque deficiente oratione, “quando quidem non [p. 410] tam4 facile loquor,” inquit, “Quirites, quam quod5 locutus sum praesto, crastino die adeste. ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem.” occupant tribuni templum postero die; [10] consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt. summoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. [11] adulescentes nobiles stabant nihil cedentes viatori. tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non enim populi sed plebis eum magistratum esse; [12] nec illum ipsum6 summovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: “si vobis videtur, discedite, Quirites.” facile7 contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. [13] ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; [14] violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem; [15] certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non [p. 412] possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem8 saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent: [16] darent irae spatium; non vim suam illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.

1 A.U.C. 282-283

2 A.U.C. 282-283

3 accusationem Crevier: in accusationem ω.

4 tam inserted by ς madvig.

5 A.U.C. 282-283

6 illum ipsulm ω: illam ipsam (i.e. plebem) Conway.

7 facile drakenborch ς: facile et ω.

8 A.U.C. 282-283

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (60 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.21
  • Cross-references to this page (24):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (28):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: