previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. L. Furius inde et C. Manlius1 consules.2 Manlio Veientes provincia evenit. non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato. [2] paci3 externae confestim continuatur discordia domi. agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit.

[3] L. Aemilius et Opiter Verginius consulatum ineunt; Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio. hoc annoquoscumque consules habuitrei ad populum Furius et Manlius4 circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum. [4] suadent, monent, honoribus et administratione rei publicae abstineant; consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. [5] quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, velut apparitori tribunicio, [p. 402] omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse;5 si se commoverit, [6?] si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat6 ante oculos. [7] his accensi vocibus patres consilia7 inde non publica, sed in privato seductaque a plurium conscientia habuere. ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori deerat. [8] igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta exspectatione staret, mirari primo quod non descenderet tribunus; dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri; [9] tandem qui obversati vestibulo tribuni fuerant nuntiant domi mortuum esse inventum. quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos. [10] nec patres satis moderate ferre laetitiam; adeoque neminem noxiae paenitebat ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.

[p. 404]

1 Manlius O (below Manlio OM): Manilius (below Manilio) ω, and Cassiod. C.I.L. i2, p. 103.

2 A.U.C. 280-281

3 paci ς: pacis ω: facis M.

4 Manlius MOHRDL: Manilius PFUB.

5 A.U.C. 280-281

6 proponat U? ς: proponant ω.

7 consilia ω: concilia Gronov.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.9
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Manlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agraria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opiter Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Furius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Genucius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Induciae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuniores
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PLEBISCI´TUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Genu'cius
    • Smith's Bio, Julus
    • Smith's Bio, Medulli'nus
    • Smith's Bio, Tricostus
    • Smith's Bio, Cn. Manlius Vulso
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: