previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. proelio ex parte una restituto nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est versata. [2] nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum [p. 376] consulem Manlium iam velut fusos agentem hostes1 et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi volnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere; [3] cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset. [4] Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accendunt militum animos. simul et vanior iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda. [5] in quae haud magno certamine impetu facto, dum2 praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant. [6] et Manlius consul revectus in castra ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat. ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit. [p. 378] prima excepta a circumstantibus tela; [7] sustineri3 deinde vis nequit. Consul mortifero volnere ictus cadit, fusique circa omnes. [8] Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus viam. [9] ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem. ibi iterum caesi fusique passim. Victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus. [10] itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum. [11] omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior rediit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret. [12] neque immemor eius, quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi [p. 380] animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus.4 Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti. inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla5 nisi salubri rei publicae arte.6

1 A.U.C. 274

2 dum ω (including M1 or M2): cum Gronov. M.

3 A.U.C. 274

4 A.U.C. 274

5 ulla gruter: ulla re ω: nulla re PFB: ualerem DL.

6 rei publicae arte gruter (now confirmed by reiparte FB): reip. parte ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.63
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Laudatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Manlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funebres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fabius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Ma'nlius
    • Smith's Bio, Vibula'nus
    • Smith's Bio, Vibula'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: