previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. ludi quam amplissimi ut fierent senatus decrevit. ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit. [2] priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit; dicit esse quae secreto agere de re publica velit. [3] arbitris remotisinvitus,” inquit, “quod sequius sit de meis civibus loquor. non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, [p. 340] sed cautum ne admittant. [4] nimio plus quam velim1 nostrorum ingenia sunt mobilia. [5] multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito sed vestra patientia incolumes simus. magna hic nunc Volscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit. [6] memini quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit; horret animus ne quid inconsulte ac temere fiat. haec nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum. [7] quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer.” haec locutus abiit. [8] consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit; factoque senatus consulto ut urbe2 excederent Volsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.

1 A.U.C. 263

2 urbe Hς: urbem ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.34
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Att. Tullus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marc. Coriolanus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAECO
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: