previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo victuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat. eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat. [2] in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa; se iudicem [p. 334] quisque, se dominum vitae necisque inimici factum1 videbat. [3] contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus. [4] restiterunt tamen adversae invidiae2 usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent. [5] universi deinde processerequidquid erat patrum, reos diceresprecibus plebem exposcentes unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent. [6] ipse cum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. venientem Volsci benigne excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.3 4 hospitio utebatur Atti Tulli. longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita cum alterum vetus odium, alterum [p. 336] ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano5 [7] bello. [8] haud facile credebant plebem suam impelli posse ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.

1 A.U.C. 263

2 adversae invidiae H. J. Müller: aduersa inuidia ω.

3 percipiebantur ed. ald. (in Errata): praecipiebantur ω.

4

5 A.U.C. 263

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=76
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pythium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Att. Tullus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marc. Coriolanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dies
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXSI´LIUM
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: