previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. agi deinde de concordia coeptum1 concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret. [2] ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. ii2 tres collegas sibi creaverunt. in his [p. 326] Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui3 fuerint, minus convenit. [3] sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam.

per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus4 Cominius consulatum inierunt. [4] iis5 consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae mansit: alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur. [5] inde protinus Poluscam, item6 Volscorum, cepit; tum magna vi adortus est Coriolos. erat tum in castris inter primores iuvenum Cn. Marcius,7 adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. [6] cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus imminentis belli Volscae legiones profectae ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. [7] is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit,8 sed per patentem portam ferox inrupit, caedeque in proxima parte9 urbis facta [8?] ignem temere arreptum10 imminentibus muro aedificiis [p. 328] iniecit. clamor inde oppidanorum mixtus muliebri11 puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto12 et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui13 ad ferendam opem venerant. [9] ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis in14 columna aenea insculptum monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum15 Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset.

[10] eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in vita16 pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus. [11] huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem, sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus17 conlatis in capita.

1 A.U.C. 261

2 Ii Conway and Walters: hii ω: hi UOH.

3 A.U.C. 261

4 Postumus ς sigonius: Postumius ω.

5 iis MPFBO: his RDL: hiis UHς.

6 protinus Poluscam, item cluverius (cf. II. xxxix. 3): protinus (-mus M) mus camitem (P) or mucamitem ω.

7 Cn. Marcius ς: Ic martius M: c (or c_) marcius ω.

8 rettudit D: retrudit (or retudit or retulit) ω.

9 parte supplied by H. J. Müller.

10 arreptum ed. ald.: abreptum ω.

11 A.U.C. 261

12 primum orto madvig: primo ortu ω.

13 cui ς: qui ω.

14 in supplied by H. J. Müller.

15 Postumum ς: Postumium ω.

16 omni in vita ς: omnium uita ω.

17 sextantibus ς: extantibus ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (82 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.12
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Licinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Longula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agr. Menenius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mons Sacer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paupertati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polusea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Sicinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secessio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sextantes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Albinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Columna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cooptatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coriolos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Post. Cominius.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Cassius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Harper's, Coriolānus, Gaius Marcius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORI´OLI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LO´NGULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), POLLUSCA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOLSCI
    • Smith's Bio, L. Albi'nius
    • Smith's Bio, Auruncus, Post. Comi'nius
    • Smith's Bio, Bellutus, C. Sici'nius
    • Smith's Bio, Lana'tus
    • Smith's Bio, Lici'nius
    • Smith's Bio, Sp. Ca'ssius Viscelli'nus
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (29):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: