Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. confestim et Sabini Romanos territavere;
tumultus enim fuit verius quam bellum. nocte in
urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim
diripi atque incendi villas.
[2]
missus extemplo eo cum
omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator
bello Latino fuerat; secutus consul Servilius cum
delecta peditum manu.
[3]
plerosque palantes eques
circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit
Sabina legio; fessi cum itinere tum populatione
nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque,
vix fugae quod satis esset virium habuere.
[4]
nocte una audito perfectoque bello Sabino postero
die in magna iam spe undique partae pacis legati
Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro
bellum indicentes.
[5]
cum legatis simul exercitus
Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud
procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit
Romanos ut nec consuli ordine patres nec pacatum
responsum arma inferentibus arma ipsi capientes
dare possent.
[6]
Ariciam infesto agmine itur, nec
[p. 302]
procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque1 uno debellatum est.
1 A.U.C. 259
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.