Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. cum Volscorum gente Latino bello neque
pax neque bellum fuerat; nam et Volsci comparaverant auxilia quae mitterent Latinis, ni maturatum
ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus,
ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.
hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere.
[2]
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata
res perculit; armorum immemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. ita
sine certamine inde abductae legiones.
[3]
nec ita
multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum Hernicis in
societatem armorum adsumptis.
[4]
legatos quoque ad
[p. 288]
sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens1 ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque
eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem
violandis abstinuit; comprehensos Volscos Romam
duxere. ibi traditi consulibus, indicatumque est
Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
[5]
relata
re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere,
quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad
novos magistratus traicerent.
[6]
enimvero tum Latini
gaudere facto; pacis auctores in ingenti gloria esse.
coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt.
cum legatis donoque qui captivorum remissi ad suos
fuerant, magna circumfusa multitudo, venit.
[7]
pergunt domos eorum apud quem quisque servierant;
gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate
sua; inde hospitia iungunt. nunquam alias ante
publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
1 A.U.C. 259
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.