previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. consules M. Valerius P. Postumius. eo1 anno bene pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. [2] maiore inde mole Sabini bellum parabant. adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini [p. 270] periculi oreretur, P. Valerius quartum T. Lucretius2 iterum consules facti. [3] seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. [4] namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo,3 magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. [5] his civitas data agerque trans Anienem; vetus Claudia tribus additis postea novis tribulibus qui ex eo venirent agro appellati.4 Appius inter patres lectus haud ita multo post in principum dignationem pervenit. [6] consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset,5 triumphantes Romam redierunt. [7] P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. luxere matronae ut Brutum. [8] eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. [p. 272] cum Auruncis bellum initum, fusoque ingenti6 exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. [9] nec magis post proelium quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim trucidaverunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. et hoc anno Romae triumphatum.

1 A.U.C. 249-251

2 A.U.C. 249-251

3 Inregillo Weissenborn (cf. Mommsen, C.I.L. i1. 444): cin_ regillo M: cn_ rigillo M2PFUO: nc_ rigillo B: c_ rigillo DL: g_rigillo H: . . . . . . gillo R: Cn. Regillo ς.

4 appellati madvig: appellata ω.

5 timeri posset Duker: timere possent ω.

6 A.U.C. 249-251

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (73 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (39):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Lucretius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agr. Menenius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Postumius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paupertati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pometia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Regillum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tusculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurunci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Claudia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clausus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clientes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cora
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, CORA (Cori a Valle) Latium, Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CLIENS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GENS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AURUNCI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), REGILLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSA POME´TIA
    • Smith's Bio, Clau'dius
    • Smith's Bio, Lana'tus
    • Smith's Bio, Publi'cola, Vale'rius
    • Smith's Bio, Tricipti'nus
    • Smith's Bio, Tubertus
    • Smith's Bio, Tu'llius, Se'rvius
    • Smith's Bio, Volusus
  • Cross-references in notes to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: