Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab
oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in
Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra
posuit,
[2?]
navibus undique accitis et ad custodiam, ne
quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque
aliis locis traiceret1 ;
[3]
brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex
agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet.
[4]
hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis
quam consilio concessum. namque Valerius consul,
intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor,
gravem se ad maiora vindicem servabat.
[5]
itaque ut
eliceret praedatores, edicit suis, postero die
[p. 254]
frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste2 erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
[6]
et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in
spem universae praedae, flumen traiciunt.
[7]
P. Valerius inde3 T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare donec hostis praetereat, inde se obicere ne sit ad flumen reditus.
[8]
consulum alter
T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis
militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
[9]
Herminius ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis
versisque in Lucretium Etruscis terga caedit; dextra
laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor:
[10]
ita caesi in medio praedatores, neque
ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis. finisque ille tam effuse evagandi4 Etruscis fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.