Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.
[2]
contraque omnium
opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus
permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis
consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebei
magistratus tributis comitiis fierent.
[3]
haud parva res
sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed
quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia
creandi, quos vellent, tribunos auferret.
[4]
huic actioni
gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres, nec,
quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis
[p. 130]
certaminibus in annum extrahitur.
[5]
plebs Voleronem
tribunum reficit; patres, ad ultimum dimicationis rati
rem venturam, Ap. Claudium, Appi filium, iam inde a
paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius datur.
[6]
principio statim anni nihil prius quam de lege
agebatur. sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius,
collega eius, auctor cum recentior, tum acrior erat.
ferocem faciebat belli gloria ingens,
[7]
quod aetatis eius
haud quisquam manu promptior erat. is, cum Volero
nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque
superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam
exorsus,
[8]
cum a patribus non consulem, sed carnificem
ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.
[9]
itaque deficiente oratione
'quando quidem non tarn facile loquor' inquit, 'Quirites, quam, quod locutus sum, praesto, crastino die adeste. ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem.'
occupant tribuni templum postero die;
[10]
consules
nobilitasque ad inpediendam legem in contione consistunt.
submoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium
ineant.
[11]
adulescentes nobiles stabant nihil cedentes viatori. tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet.
consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam
nisi in plebeium;
[12]
non enim populi, sed plebis eum
magistratum esse; nec illum ipsum submovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur 'si vobis
videtur, discedite,. Quirites.' facile contemptim de iure
disserendo perturbare Laetorium poterat.
[13]
ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul
lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine
imperio, sine magistratu;
[14]
violatusque esset tribunus,
ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum, ex tota
[p. 131]
urbe concitatae multitudinis, fieret. sustinebat tamen
Appius pertinacia tantam tempestatem;
[15]
certatumque
haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter,
consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non
possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium dimitterent;
[16]
darent irae spatium: non vim suam
illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore
potestate.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.