Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
et hic annus tribunum auctorem legis agrariae
habuit. Tib. Pontificius fuit. is eandem viam, velut
processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper
inpediit.
[2]
perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit
suis ipsam viribus dissolvi.
[3]
neque enim umquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi et gratiam
melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures,
si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum
paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse.
darent modo et consules et primores patrum operam,
[4]
ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.
[5]
praeceptis Appii moniti
patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid
iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere, ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse;
[6]
novemque tribunorum
adversus unum moratorem publici commodi auxilio
dilectum consules habent.
[7]
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex
Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia
concitata, quam quod in spem ventum erat discordia
intestina dissolvi rem Romanam posse.
[8]
principesque
in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant
aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia
essent.
[9]
diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse.
duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse.
[10]
primum in dilectibus saevire
solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti
potuisse; iam non parendi magistratibus morem in
castra quoque Romanum militem sequi.
[11]
proximo bello
[p. 117]
in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.
profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse.
nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum;
[12]
cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes
Etruscos armaverant multis in vicem casibus victos
victoresque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.