Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. cum prope continuato agmine irent, praegressus
Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos
ipsos sedulo audientes secunda irae verba et per eos
multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit.
[2]
ibi in contionis modum orationem exorsus veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum commemoravit. turn 'ut omnia' inquit 'obliviscamini alia,
hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis,
qua per nostram ignominiam ludos commisere?
[3]
an
non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? vos
omnibus, civibus peregrinis, tot finitimis populis spectaculo abeuntes fuisse, vestras coniuges, vestros liberos
traductos per ora hominum?
[4]
quid eos, qui audivere
vocem praeconis, quid, qui nos videre abeuntus, quid
eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod,
si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
[5]
quid deinde? illud non succurrit, vivere nos, quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem vos non hostium
ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum
omnibus fuit?
[6]
bellum vobis indictum est, magno eorum malo, qui indixere, si viri estis.' ita et sua sponte
irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt instigandoque suos quisque populos effecere, ut omne
Volscum nomen deficeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.